— 395 —
§. 8.

      Philosophia autem prima continens principia usus intellectus puri
est Metaphysica. Scientia vero illi propaedeutica est, quae discrimen
docet sensitivae cognitionis ab intellectuali; cuius in hac nostra dissertatione
specimen exhibemus. Cum itaque in metaphysica non reperiantur
principia empirica, conceptus in ipsa obvii non quaerendi sunt in
sensibus, sed in ipsa natura intellectus puri, non tanquam conceptus
connati, sed e legibus menti insitis (attendendo ad eius actiones occasione
experientiae) abstracti, adeoque acquisiti. Huius generis sunt
possibilitas, exsistentia, necessitas, substantia, causa etc. cum suis oppositis
aut correlatis; quae cum nunquam ceu partes repraesentationem
ullam sensualem ingrediantur, inde abstrahi nullo modo potuerunt.
Kant Diss 395