— 359 —
[VI.]

      [15] [49r] In re autem Medica illa subsunt incommoda, quod, cum
morborum caussas Nos satis certo scire putemus; parum attendamus signa,
facessamus ferme judicia: quibus rebus cum Antiqui nostris certo praecellant,
eorum via, et ratio medendi erat procul dubio certior. Cum enim fortasse
iis caussae satis occultae, incertaeque viderentur; de eo duntaxat erant
usque ad religionem soliciti, et curiosi, quod unum in se recipere, et longa
observatione freti praestare poterant, ex signis de quoquo morbo judicare.
Et quando hodie illud in ore Medicorum omnium celebretur: cunctemur, et
— 360 —
quo aegra natura evadat opperiamur, antiqui rati corporis salutem, ut bona
cetera facilius conservari, quam amissam restitui; ad illa sedulo attendebant,
quid futuri morbi natura valens innueret, quo provideri, et vitari posset.
Quae erat illa Tiberii Caesaris Medicina Ars, quam omnes, ut trigesimum
aetatis annum attingerent, novisse oportere existimabat: et qua una sapientissimi
Romani tot, quot omnes norunt, seculis usi sunt. Neque sane natura
cuiquam sua insidiosa est, cum tanta fide, et diligentia cujusque tutelam gerat.
Semper enim antequam in morbum corruat, aliquo futuram ruinam signo
portendit: Nos vero, qui ad eam in Nobis attendendi artem negligimus,
animum non advertimus: ut dicere audeam, cum nihil repente maximum
fiat, vel repentina morte sublatum neminem.
Vico Diss 359-360