— 11 §20 —
      § XX. Ad genus cum determinationes specificae accedentes
constituant speciem et genus inferius ad genus
superius adiectae determinationes genericae, generis inferioris
et speciei repraesentationes magis poeticae
quam generis aut generis superioris
, § 18.
      Ne videamur probationem a posteriori quaesitam anxie
arcessere longius prima prodeat oda Venusini lyrici. Cur in
ea atavi pro maioribus, pulvis olympicus pro pulvere ludorum,
palma pro praemio, Lybicae areae pro terris frugiferis, Attalicae
conditiones
pro magnis, trabs Cypria pro mercatoria,
mare myrtoum pro periculoso, luctans Icariis fluctibus Africus
pro vento, vetus Massicum pro vino generoso, Marsus aper
pro fulmineo etc., nisi virtutis esset substituere conceptibus
latioribus angustiores? Nihil dicemus de ipsa dispositione
totius odae hac ratione instituta, ut pro ambitione avaritia
et voluptate adducantur specialiores casus in quibus se istae
solent exserere: et amplificatione omni hinc deducta, ut pro
— 12 §20 —
pluribus casibus similibus generaliori titulo donandis exprimatur
unus et alter vers. 26, 27, 33, 34. Tibullus pro aromatis
suo cineri infundendis libr. III
tres aromatum species postulat:
Illic quas mittit dives Panchaia merces
      Eoique Arabes, dives et Assyria, § 19,
Et nostri memores lacrumae fundantur eodem.
Maro pro: nunquam hoc faciam, nota circumscriptione poetarum
dicturus:
Cuncta prius fiunt, fieri quae posse negabam,
Naturaeque prius contraria legibus ibunt,
Ecl. I, descendit ad enumerationem specialiorem physice
impossibilium quorundam rusticis notissimorum:
Ante leves - pascentur in aethere cervi etc.
Ex eodem hoc fonte fluit distributio poetica, ubi de pluribus
loquuturi poetae statim ea in classes et species solent dispertiri.
Notum Virgilii illud de Troadibus in Lybiam adiectis
Aen. libr. I.
It. in Catullo c. 64, Satyros et Nisigenas Silenos
repraesentaturo:
Horum pars tecta quatiebat cuspide thyrsos
et vers. seqq. 8 species diversa agentium enarrantur.
Baumgarten MPh 11-12