— 369 —
      At vero haec intuitus evidentia et certitudo, non ad
solas enuntiationes, sed etiam ad quoslibet discursus
requiritur. Nam, exempli gratia, sit haec consequentia:
2 et 2 efficiunt idem quod 3 et 1; non modo intuendum
est 2 et 2 efficere 4, et 3 et 1 efficere quoque 4, sed
insuper ex his duabus propositionibus tertiam illam
necessario concludi.
Descartes Reg 369