— 510 §67 —
67. Ita quodlibet
corpus organicum viventis est species machinae divinae aut
automati naturalis, quod omnia automata artificialia infinitis
modis antecellit, quoniam machina arte hominis facta non est
machina in qualibet parte. E. gr. Dentes rotae partes habent
seu fragmina, quae non amplius artificiale quid sunt, nec quicquam
habent, quod machinam connotet respectu usus, cui rota
destinatur. Machinae vero naturae, hoc est, corpora viventia,
sunt adhuc machinae in minimis partibus usque in infinitum.
Atque in eo consistit discrimen inter Naturam et Artem,
hoc est, inter artem divinam et nostram.
Leibniz Mon 510 §67