— 483 —
Definitur igitur immediata praesentia monadis d linea definita,
h. e. in spatio definito praesto est, et quia per solam substantiae positionem
non spatium, sed locum occupare posset, adsit necesse est aliud quiddam
in substantia, quod determinat propinquitatis in elementis utrinque contingentibus
mensuram et vim quamlibet a propiori accessu elementorum c et e
arcet; sed vi non potest opponi nisi vis; ergo eadem vis, qua elementum corporis
spatium suum occupat, causatur impenetrabilitatem. Quod erat alterum.
Kant MoPh 483