— 63 —
      Et ut rem velut ab alio capite iterum exordiar:
esto quod ego sicut et caeteri (sive perpauci, sive
extent perplurimi) decipiar et errem, decipi tamen
et erroris caligine teneri non credam: quid argumenti
quaeso erit, si dum ex una parte unum
video Nolanum proximum, praesentem, neotericum,
neque satis multitudini probatum, imo potius ingratissimum,
utpote qui cum ipsa perparum propeque
— 64 —
nihil consentiat, cui etiam aliquod testimonium dare
videtur catalogus exiguus quorumdam longe a memoria
hominum sepositorum (sive famam sapientiae
verioris, sive sensum spectemus ipsum et authoritatem),
quales sunt Chaldaei, Pythagorici, et divinorum
quorundam, quorum sensus ad metaphoras a
posterioribus est contractus et devolutus: ex alia
vero parte tot sapientiae humanae protoplastas, cum
adeo numeroso comitatu, qui de suggestibus universis,
tot seculis, in tot regionibus, tam egregie musis
imperitarunt: iam magis ego una cum paucis ad
hanc contemptibiliorem partem inclinem, aut saltem
(pro rata iudicii) ex aequo inclinare possim atque
ad alteram. Ab hac sententia, quae, hoc posito veluti
principio atque fundamento, veluti necessario subsequitur,
inferrique posse videtur, quaeso supersedete,
et permittite me meum adhuc suspensum retinere
iudicium, quoadusque aliis in philosophorum
schola probatis magis convincar rationibus et argumentis,
ut tutius tandem in eam fortasse deferar sententiam
quam mavultis. [>]
Bruno Acr 63-64