— 11 §19 —
      § XIX. Individua sunt omnimode determinata, ergo
repraesentationes singulares sunt admodum poeticae,
§ 18.
      Nostris Choerilis tantum abest, ut observetur haec poematis
elegantia, ut potius naso adunco suspendant Homerum Il. β
ἡγεμόνας καὶ κοιρἀνους, ἀρχοὺς αὖ νηῶν, νῆάς τε προπάσας dicentem,
narrantem Il. η omnes, Hectori qui obviam ire sustinebant,
in Hymno autem Apollinis plurima regnantis dei loca sacra
recensentem. Idem in Virgilii Aeneide, qui libr. VII finem
et posteriores evoluerit satis superque notare poterit. Addatur
et Ovidii catalogus canum dominum lacerantium in Metamorphosi,
nec quisquam, puto, concipere poterit non opinantibus
aut invitis excidisse quae nobis imitatu difficillima
forent.
Baumgarten MPh 11