— 63 —
      Dicant igitur quicumque velint assertiones nostras similes
illis esse quales apud Lucianum in libro de veris
narrationibus
habentur; dicant ipsam contra summorum
probatissimorumque philosophorum authoritatis
rapidissimum torrentem adnatare, improperent
nobiscum consentientium numerum exiguum, hinc
enim nihil se suo videbunt argumento consequutos
esse, quo vel nos cum nostris insanire, vel se cum
suis permultis sapere videantur.
      Nihil certe prodest si opinione vulgi valeamus, si
vere aegrotemus, nihil obest si eiusdem sententia aegrotantes
habeamur, cum certe valebimus, quod
tanto amplius in hoc proposito magnifacimus, quantum
plus secum habet momenti animi sanitas vel
aegritudo, quam corporis: quandoquidem quanto
haec ab illa altius excellitur, eo dignius quaeritur,
et gloriosius invenitur: etiam si communis commendatio
non subsequatur, ubi plerumque magis infirmi
atque stulti, se saniores atque sapientiores esse autumant.
Bruno Acr 63