— 79 —
II

      Etenim critica id nobis dat primum verum, de quo, vel cum dubitas,
certus fias; et quo omnem prorsus Academiam novam profligasse
existimatur. Analysis autem mira methodi facilitate problemata
geometrica antiquis insoluta dissolvit. Et antiqui geometria
et mechanica, tamquam physicae instrumentis, usi sunt; non perpetuo
tamen: nostri iisdem et perpetuo, et melioribus. Nam
geometriam analysi explicatiorem, et mechanicam novamne,
nostrae disputationis non est; novis certe et ingeniosissimis inventis
auctam adhibent duces: et, ne ab iis unquam in tenebricoso
naturae itinere deserantur, methodum geometricam in
physicam importarunt, qua veluti Ariadneo aliquo filo alligati,
institutum peragunt iter, et caussas, quibus haec admirabilis
mundi machina a Deo Opt. Max. constructa est, non iam tentabundi
physici, sed velut immensi alicuius operis architecti
describunt. [>]
Vico NT 79