— 154 —
      13) Si motus paracentricus (recessus a centro Ω vel
ad ipsum accessus) sit aequabilis, et circulatio harmonica,
linea motus ΩMG erit spiralis ex centro Ω incipiens,
cujus ea est proprietas, ut segmenta
ΩGMΩ sint proportionalia
radiis,
id est hoc loco chordis ΩG ex centro
eductis, sunt enim tam areae, hoc est segmenta, quam (ob aequabilem
recessum) radii temporibus proportionales. Multae sunt
aliae notabiles hujus spiralis proprietates, nec difficilis constructio.
Imo generalis datur methodus in circulatione Harmonica,
si ex radiis dentur tempora, aut velocitates paracentrici motus, aut
saltem elementa impetuum seu solicitationes gravitatis, construendi
lineas saltem suppositis quadraturis.
Leibniz Tent 154