— 369 —
      Caeterum ne qui forte moveantur vocis intuitus novo
usu, aliarumque, quas eodem modo in sequentibus
cogar a vulgari significatione removere, hic generaliter
admoneo, me non plane cogitare, quomodo quaeque
vocabula his ultimis temporibus fuerint in scholis
usurpata, quia difficillimum foret ijsdem nominibus
uti, et penitus diversa sentire; sed me tantum advertere,
quid singula verba Latine significent, ut, quoties
propria desunt, illa transferam ad meum sensum, quae
mihi videntur aptissima.
Descartes Reg 369