— 11 —
eumque Tibi, Vir amplissime,
Paulle Matthia Doria,
inscribere, seu potius in hoc libro
de metaphysicis rebus, Te
auspice, disserere certum fuit:
qui ut summum genere, et doctrina
Philosophum decet, praeter
cetera philosophica, his celsissimis
studiis delectaris; et ea
ipsa per summam magnanimitatem,
et sapientiam excolis.
Magni enim animi illud est,
quod praeclara aliorum sublimium
Philosophorum meditata
admiraris quidem, et laudas;
sed et majora de Te confidis,
et praestas. Nec minoris sapientiae
illud, quod unus recentiorum
— 12 —
omnium primum verum
in humanos usus deduxisti; et
altera via in Mechanicam, altera
in Civilem doctrinam derivasti;
et Principem omni mala
regni arte, qua suum C. Tacitus,
et Nicolaus Macchiavellus
imbuerunt, integrum formas:
quo nihil ad Christianam legem
conformius, nihil ad rerumpublicarum
felicitatem exoptatius.
Sed isthaec communia
tua sunt erga quemvis merita,
ad quem vel sola tui amplissimi,
ac praeclarissimi nominis
fama pervenerit. His autem tua
erga me illa propria accedunt,
quod me, et mea pro tua singulari
humanitate benignissime
excipias, Tuque potissimus me
ad hujusmodi studia excitaveris.
Vico Ant 11-12