— 53 —
Aliter.

      Posse non existere impotentia est, et contra posse existere potentia
est (ut per se notum). Si itaque id, quod jam necessario existit,
non nisi entia finita sunt, sunt ergo entia finita potentiora ente
absolute infinito: atque hoc (ut per se notum) absurdum est; ergo
vel nihil existit, vel ens absolute infinitum necessario etiam existit.
Atqui nos, vel in nobis, vel in alio, quod necessario existit, existimus
(vid. Axiom. 1. et Prop. 7.). Ergo ens absolute infinitum, hoc
est (per Defin. 6.), Deus necessario existit. Q.E.D.
Spinoza E 53