— 13 —
Sed quemadmodum homines initio innatis instrumentis quaedam
facillima, quamvis laboriose, et imperfecte, facere quiverunt,
iisque confectis alia difficiliora minori labore, et perfectius confecerunt,
— 14 —
et sic gradatim ab operibus simplicissimis ad instrumenta,
et ab instrumentis ad alia opera, et instrumenta pergendo, eo pervenerunt,
ut tot, et tam difficilia parvo labore perficiant; sic
etiam intellectus k vi sua nativa facit sibi instrumenta intellectualia,
quibus alias vires acquirit ad alia opera l intellectualia, et
ex iis operibus alia instrumenta, seu potestatem ulterius investigandi,
et sic gradatim pergit, donec sapientiae culmen attingat. Quod
autem intellectus ita sese habeat, facile erit videre, modo intelligatur,
quid sit Methodus verum investigandi, et quaenam sint illa
innata instrumenta, quibus tantum eget ad alia ex iis instrumenta
conficienda, ut ulterius procedat. Ad quod ostendendum sic procedo.
Spinoza TIE 13-14