— 13 —
At hercule
illa poëtarum, cum ineffabili, quia hominis maxime propria,
voluptate, qui suapte natura fertur ad uniforme; personarum in
omni vitae genere, sive moralis sive familiaris sive civilis, ad
ideam optimam, atque ob id ipsum verissimam, graphyce
descriptos observate characteres; ad quos vulgaris naturae
homines collati, quia vita non constant, ubi non constant,
— 14 —
ipsi potius falsi esse videantur; eaque ratione in praestantium
fabulis poëtarum humanam naturam, vel in sua ipsius turpitudine
pulcherrimam, quia sibi semper convenientem, sui semper
similem, in omni sui parte decoram divina quadam mente
contemplemini: uti Deus optimus maximus naturae universae
sive errantis monstra, sive malignae pestes, in aeterno suae
providentiae ordine et bona et pulchra intuetur. Qui praestantes
poëtas, ingenti voluptate perfusi, aeque tanta admiratione
correpti, legite sublimes oratores, qui, mira arte ad corruptam
humanam naturam accommodata, animos quantumvis obfirmatos,
affectibus qui a corpore commoventur, in prorsus
contraria volentes contorquent: quod unus praeterea praestat
optimus maximus Deus, at per suas in immensum adversas
victricium auxiliorum divinas vias, quibus hominum quantumlibet
affectibus terrae defixas mentes caelesti voluptate ad
se trahit.
Vico DMH 13-14