— 13 —
      Hac igitur potissima de caussa audite omnes disciplinarum
doctores, eo tamen, quod diximus, proprio sapientiae proposito:
ut eorum doctrinae curent, sanent, perficiant omnes vestras
mentium animorumque facultates. Et metaphysica intellectum
a sensuum carcere, logica rationem a falsis opinionibus, ethica
voluntatem a pravis affectibus liberet. Rethorica, ne lingua
mentem, neve mens caussam aut prodat aut deserat. Poëtica,
ut effrenes phantasiae aestus temperet. Geometria ingenii errores
contineat. Physica vero stupore vos excitet, quo defixit cum
suis natura miraculis.
Vico DMH 13