— 13 —
      At enim non hi sunt amplissimi bonorum fines, quibus
sapientia beatur. Proponite vobis et expectate longe splendidiores.
Studiis namque linguarum, quas nostra christiana
religio colit ut suas, cum praeclarissimis historiae universae
populis sermones serite: omnium antiquissima cum Hebraeis,
omnium elegantissima cum Graecis, omnium maiestatis plenissima
cum Latinis. Quumque linguae sint ferme naturalia
morum vehicula, orientalibus, quae ad linguae sanctae captum
sunt necessariae, ut ante omnes chaldaica, vos in urbe omnium
maxima, Babylone, Assyrii magnificentia, Athenis Graeci attica
vitae elegantia, Romae Latini animi altitudine imbuant. Lectione
historiarum maximis orbis terrarum imperiis, quae unquam
floruerunt, animis praesentes adeste, et, ad civilem prudentiam
exemplis firmandam, expendite origines, incrementa,
status, devolutiones et interitus populorum ac gentium, et ut
rebus humanis flagitiosa fortuna superbe dominatur, ac super
fortuna ut sapientia firmum ac stabile regnum obtinet. [>]

Vico DMH 13