— 11 —
XVIII.
Hinc rursus concludi
Deum existere.

      Sic, quia Dei sive entis summi ideam habemus in
nobis, jure possumus examinare a quanam causa
illam habeamus; tantamque in ea immensitatem inveniemus,
ut plane ex eo simus certi, non posse illam
nobis fuisse inditam, nisi a re in qua sit revera omnium
perfectionum complementum, hoc est, nisi a
Deo realiter existente. Est enim lumine naturali notissimum,
non modo a nihilo nihil fieri; nec id quod est
perfectius ab eo quod est minus perfectum, ut a causa
— 12 —
efficiente et totali, produci; sed neque etiam in nobis
ideam sive imaginem ullius rei esse posse, cujus non
alicubi, sive in nobis ipsis, sive extra nos, Archetypus
aliquis, omnes ejus perfectiones reipsa continens, existat.
Et quia summas illas perfectiones, quarum ideam
habemus, nullo modo in nobis reperimus, ex hoc ipso
recte concludimus eas in aliquo a nobis diverso,
nempe in Deo, esse, vel certe aliquando fuisse; ex quo
evidentissime sequitur, ipsas adhuc esse.
Descartes PPh 11-12