— 11 —
XVII.
Quo cujusque ex nostris
ideis objectiva perfectio
major est, eo ejus
causam esse debere
majorem.

      Ulterius vero considerantes ideas quas in nobis
habemus, videmus quidem illas, quatenus sunt quidam
modi cogitandi, non multum a se mutuo differre,
sed quatenus una unam rem, alia aliam repraesentat,
esse valde diversas; et quo plus perfectionis objectivae
in se continent, eo perfectiorem ipsarum causam esse
debere. Nam quemadmodum, si quis in se habet
ideam alicujus machinae valde artificiosae, merito
quaeri potest quaenam sit causa a qua illam habet:
an nempe viderit alicubi talem machinam ab alio
factam; an mechanicas scientias tam accurate didicerit,
anve tanta sit in eo ingenii vis, ut ipsam nullibi
unquam visam per se excogitare potuerit? Totum enim
artificium quod in idea illa objective tantum sive
tanquam in imagine continetur, debet in ejus causa,
qualiscunque tandem sit, non tantum objective sive
repraesentative, saltem in prima et praecipua, sed reipsa
formaliter aut eminenter contineri.
Descartes PPh 11