— 394 —
Prius animadvertimus
— 395 —
in sensitivae cognitionis prototypo, geometria, posterius in intellectualium
omnium organo, metaphysica, quae, quantum operae navet ad
dispellendas, quae intellectum communem obfuscant, confusionis nebulas,
quanquam non semper tam felici quam in priori fit successu, in
propatulo est. Nihilo tamen secius harum cognitionum quaelibet stemmatis
sui signum tuetur, ita, ut priores, quantumcunque distinctae, ob
originem vocentur sensitivae, posteriores, utut confusae, maneant intellectuales,
quales v. g. sunt conceptus morales, non experiundo, sed
per ipsum intellectum purum cogniti. Vereor autem, ne Ill. Wolffius
per hoc inter sensitiva et intellectualia discrimen, quod ipsi non est
nisi logicum, nobilissimum illud antiquitatis de phaenomenorum et
noumenorum indole disserendi institutum, magno philosophiae detrimento,
totum forsitan aboleverit, animosque ab ipsorum indagatione
ad logicas saepenumero minutias averterit.
Kant Diss 394-395