— 394 —
Novi quidem ad
notionem ipsam Dei provocari, qua determinatam esse exsistentiam ipsius postulant,
verum hoc idealiter fieri, non realiter, facile perspicitur. Notionem tibi
formas entis cuiusdam, in quo est omnitudo realitatis; per hunc conceptum te
ipsi et exsistentiam largiri oportere confitendum est. Igitur ita procedit argumentatio:
si in ente quodam realitates omnes sine gradu unitae sunt, illud exsistet;
si unitae tantum concipiuntur, exsistentia quoque ipsius in ideis tantum
versatur. Ergo ita potius informanda erat sententia: notionem entis cuiusdam
nobis formantes, quod Deum appellamus, eo modo illam determinavimus, ut
— 395 —
exsistentia ipsi inclusa sit. Si vera igitur praeconcepta notio, verum quoque,
illum exsistere. Et haec quidem in eorum gratiam dicta sint, qui argumento
Cartesiano assensum praebent.
Kant ND 394-395