— 394 —
      SCHOLION. Equidem invenio in recentiorum philosophorum placitis
subinde recantari hanc sententiam: Deum rationem exsistentiae suae in se ipso
habere positam; verum egomet assensum ipsi praebere nolim. Duriusculum
enim bonis hisce viris quodammodo videtur, Deo ceu rationum et causarum
ultimo et consummatissimo principio sui rationem denegare; ideoque, quia non
extra se ullam agnoscere licet, in se ipso reconditam habere autumant, quo
sane vix quicquam aliud magis a recta ratione remotum reperiri potest. Ubi
enim in rationum catena ad principium perveneris, gradum sisti et quaestionem
plane aboleri consummatione responsionis, per se patet.
Kant ND 394