— 482 —
      Deinde sit linea ag elementis materiae primitivis, h. e. monadibus, conflata,
si elementum quodvis d per substantiae suae praesentiam nonnisi locum

designaret neque occuparet spatium, locus d lineam
datam ag bisecaret, et quia itaque notat, ubi dimidium
alterum lineae desinit alterumque incipit, erit utrique
dimidio lineae communis. Sed non sunt lineae physicae
aequales, nisi aequali constent elementorum numero,
et non est par utrinque elementorum numerus,
nisi in linea ac et eg; ergo locus monadis d erit lineis ac, eg communis, h. e.
lineae dictae immediate sibi in loco nominato occurrent, neque itaque elementum
d proxima e et c arcebit ab immediato contactu, h. e. non erit impenetrabile.
Si negas itaque, locum a monade d occupatum esse communem lineis ac, eg,
erit punctum x, ubi lineae ac et dg sibi immediate occurrunt, et o, in quo sibi
occurrunt lineae ad et eg; quia itaque locus monadis d diversus est a loco x
itemque a loco o, quoniam alias immediato contactui communis semper locus
esset, ut antea dictum, habes tria loca diversa x, d, o, quae procul dubio lineam
— 483 —
quandam definiunt.
Kant MoPh 482-483