— 394 —
§. 7.

      Ex hisce videre est, sensitivum male exponi per confusius cognitum,
intellectuale per id, cuius est cognitio distincta. Nam haec sunt
tantum discrimina logica et quae data, quae omni logicae comparationi
substernuntur, plane non tangunt. Possunt autem sensitiva admodum
esse distincta et intellectualia maxime confusa.
Kant Diss 394