— 378 —
Nota.
      Fahrenheitius, Boerhaavio referente, singulare liquorum igne ebullientium
ingenium primus animadvertit, quod nempe hic caloris gradus pondere
atmosphaerae graviore sit intensior, et minore aëris pressione in puncto
ebullitionis minorem habeat caloris gradum. Idem Monnierus ex relatione
Acad. Paris. cum thermometro Reaumuriano primo Burdegalae, deinde in vertice
montis Pic du Midi , ubi barometrum 8 poll. depressius, quam priori loco
fuit, calorem ebullientis aquae et eius supra congelationis punctum altitudinem
— 379 —
explorans repperit. Glaciei equidem eundem utrobique gradum deprehendit,
ebullitionis vero calorem 15/180 intervalli, quo ebullitio congelationem
antecellit, ab eo, quem Burdegalae barometro, 28 pollices alto, notavit, deficere,
adeoque calorem ebullitionis huius loci montanam parte sui 1/12 antecellere,
quem excessum excessus tertiae partis circiter ponderis atmosphaerici produxit;
ex quo liquet, atmosphaerae totius pondus semotum aquae ebullienti 1/4 caloris
illius, qui congelationis et ebullitionis gradus intercedit, detrahere.
Kant Ign 378-379