— 10 §18 —
      § XVIII. Quo magis res determinantur hoc repraesentationes
earum plura complectuntur; quo vero plura
in repraesentatione confusa cumulantur, hoc fit extensive
clarior, § 16, magisque poetica, § 17. Ergo in poemate
res repraesentandas quantum pote determinari,
poeticum
, § 11.
Baumgarten MPh 10