— 394 —
      COROLLARIUM. Quicquid igitur absolute necessario exsistere perhibetur,
id non propter rationem quandam exsistit, sed quia oppositum cogitabile plane
non est. Haec oppositi impossibilitas est ratio cognoscendi exsistentiam, sed
ratione antecedenter determinante plane caret. Exsistit; hoc vero de eodem et
dixisse et concepisse sufficit.
Kant ND 394