— 394 —
§. 6.

      Quod autem intellectualia stricte talia attinet, in quibus usus intellectus
est realis, conceptus tales tam obiectorum quam respectuum
dantur per ipsam naturam intellectus, neque ab ullo sensuum usu sunt
abstracti, nec formam ullam continent cognitionis sensitivae, qua talis.
Necesse autem hic est, maximam ambiguitatem vocis abstracti notare,
quam, ne nostram de intellectualibus disquisitionem maculet, antea
abstergendam esse satius duco. Nempe proprie dicendum esset: ab aliquibus
abstrahere
, non aliquid abstrahere. Prius denotat, quod in conceptu
quodam ad alia quomodocunque ipsi nexa non attendamus;
posterius autem, quod non detur, nisi in concreto et ita, ut a coniunctis
separetur. Hinc conceptus intellectualis abstrahit ab omni sensitivo,
non abstrahitur a sensitivis, et forsitan rectius diceretur abstrahens quam
abstractus. Quare intellectuales consultius est ideas puras, qui autem
empirice tantum dantur conceptus, abstractos nominare.
Kant Diss 394