— 482 —
      Impenetrabilitas est ea corporis affectio, qua contigua a spatio, quod occupat,
arcet. Cum vero e praecedentibus innotuerit, spatium, quod corpus occupat,
(si partes ipsius absque vacuo intermisto quam proxime sibi adunatas concipias),
conflatum esse spatiolis, quae singula elementa simplicia implent; cum porro
ad arcenda irruentia in spatium repletum corpora externa s. ad impenetrabilitatem
requiratur renitentia atque adeo vis quaedam, in prioribus autem demonstratum
sit, elementa spatium suum definitum replere activitate quadam alia
eo penetratura arcendi: patet impenetrabilitatem corporum non ab alia nisi
eadem illa naturali elementorum vi pendere. Quod erat primum.
Kant MoPh 482