— 378 —
      Amontons, celeberrimum A. R. Sc. Paris. membrum, ita quidem huius
problematis resolutionem primus detexit. Cum ignis vis in rarefaciendis corporibus
proprie exseratur, per vim comprimentem, huic rarefactionis nisui
oppositam, ipsius quantitatem metiri congruum erit. Quia vero aër imminuto
quantumvis calore deprehendatur vi prementi concedere et volumine minui,
usque adeo, ut recte putandus sit omnem suam elasticitatem calori soli acceptam
ferre, vir clarus hac hypothesi fultus consilium iniit caloris gradus elastica
aëris huic calori expositi vi metiendi, h. e. pondere, cui hoc calore actus sub
eodem volumine ferendo compos est.
Kant Ign 378