— 424 —

Austrio Belgii comiti Burgundiaeque duci nupta, Carolus
quintus, eius nominis pariter et Germaniae imperatorum serie
et neapolitanorum regum successione. Inde hispanica monarchia
ad Carolum ii Hispaniae, sextum neapolitanorum regum,
delata est; qui Austriae hispanorum principum domus fata
clausit, ex asse herede instituto, iuxta regias regni leges, qui‐
bus cognatis proximis defertur, Philippo Borbonio Andecavo‐
rum duce, Ludovici Galliarum Delphini filio, Ludovici xiv
regis, ex Maria Theresia germana sorore, nepote. Hinc de
hispanicae monarchiae successione, quotquot unquam memo‐
rantur maximo exorto bello, tandem pace hagensi inter Phi‐
lippum v Hispaniarum regem et Caesarem inita, Carolus
Austrius vi romanorum imperator et septimus in regum
neapolitanorum ordine numeratus. Tandem ex Philippi V
secundis nuptiis cum Elisabetha Farnesia parmensi duce Ca‐
rolus Borbonius infans Hispaniarum editus, qui iam in Ita‐
liam cum classe copiisque traiecerat, ut opimam a matre sibi
transmissam hereditatem adiret, qua dux Parmae Placentiaeque
et magnus Hetruriae princeps extitit: bello dehinc de Sta‐
nislao Lensichio Poloniae rege, Ludovici xv Galliarum regis
socero, in regnum polonicum, Augusti regis morte vacuum,
reducendo, in cuius societatem reges Galliae, Hispaniae, Sar‐
diniaeque adversus imperatorem et totum ferme imperii ger‐
manici corpus et moschicam imperatricem foedus ferierunt,
auctis hispanorum copiis, regnum neapolitanum Siciliamque,
Germanis aut proelio profligatis, aut per munitarum urbium
arciumque expugnationes captis, aut per obsidia deditis, usque‐
quaque pacavit, a Philippo parente rex neapolitanorum salu‐
tatus; Panormi regio insigni solemniter redimitus et nuperrima
pace ab ipso Austrio agnitus, in regum neapolitanorum serie
octavus censendus esse videatur; qui perpetuae populorum
felicitati diu ac feliciter regnet et augustum nomen longa po‐
sterorum serie perennet.
Vico NumNic 424