— 423 —

VI

Sull’indice numerico

da assumere dal nuovo re di Napoli

Carlo di Borbone

(1738).
      In neapolitanorum regum fastis Caroli nomine ab histo‐
riarum scriptoribus hoc ordine conscripti memorantur. Ca‐
rolus primus Andecavus, qui prius northmannica, in qua
id regnum a Rogerio II fundatum, deinde svevica regum gente
exhausta, regnum in Andecavam familiam induxit. Carolus
secundus Andecavus, Caroli i filius. Carolus tertius e
Dyvrhachii, vulgo Duratii, ducum domo, quae suum stemma
a Carolo Martello Hungariae rege, Caroli ii filio, deducebat.
His longo post temporum intervallo successit Carolus viii rex
Galliarum, qui, tanquam aestivus torrens, ut repente armis
Italiam inundavit, ita repente exaruit, nam neque ultra quin‐
que menses regnavit; quumque in Galliam sospes rediit, de
regno neapolitano animum prorsus abiecit, ita ut id habuerit
pro derelicto. Itaque de eo dubitare licet an pro hoc ferme
momentaneo regno rex sit neapolitanorum eius nominis quar‐
tus. Non diu abiit quod regnum ab Andecavis ad Aragonios
translatum sit per Iohannae ii Andecavae reginae adoptionem,
qua Alphonsum Aragonium in suos regios penates excepit;
cumque postea, Ferdinandi Aragonii cognomento Catholici
auspiciis et magna ducis Gonsalvi a Corduba ductu, neapoli‐
tani regni hispanicae monarchiae accessio facta esset, ipsius
Ferdinandi cum Isabella Custulonensium, vulgo Castellae, re‐
ginae nuptiis, ex quibus Iohanna orta, atque ex ea, Philippo i
Vico NumNic 423