— 415 —

III

Per una divisata storia di Casa Borbone

Appunti frammentari

(dopo il luglio 1735).
      Anno 804. — Carolus Magnus, rex Francorum et primus
Occidentis imperator, Witkindum, post bellum trium et tri‐
ginta annorum domuit.       Anno 918. — Henricus Auceps, e Witkindi genere, eve‐
ctus est ad imperium. Materno genere pertinebat ad lineam
Caroli Magni, quem sexto gradu atavum numerabat (Krantius,
libro II Saxoniae, cap. 33). Porro, Ludovico IV imperatore
defuncto anno 911, cum eo defecerat in Germaniam Carolorum
posteritas, ut ait Otto Frisigensis, libro VI, cap. 15.       Hugo Capetus, Valesiorum Borboniorumque caput, rex
electus Francorum anno 987, e Witkindo descendebat. Fran‐
ciae regnum (ait Petavius in Rationario temporum, parte I,
libro 8, cap. 14) a Caroli Magni posteris novam ad familiam
saxonicae originis anno 987 transiit, Hugone Capeto, Hugo‐
nis Magni filio, consensu principum, ad eam dignitatem evecto
(Introduction à l’histoire générale et politique de l’univers,
to. III, chap. 5, Amsterdam, 1732).
(manca il resto)

Vico BorbNic 415