— 153 —
      12) Conatus centrifugi mobilis harmonice circulantis
sunt in ratione radiorum reciproca triplicata.

Sunt enim (per praecedentem) in reciproca radiorum et
directa duplicata velocitatum, id est (quia velocitates circulationis
harmonicae sunt reciproce ut radii) duplicata reciproca radiorum;
ex simplice autem reciproca et duplicata reciproca fit reciproca
triplicata. Pro calculo sit θa planum constans aequale semper
duplo triangulo elementari 2M 3M ⊙ seu rectangulo 2D 3M in
2M radium seu r, ergo 2D3M erit θa : r seu θa divis. per r,
jam 2D 2T conatus centrifugus aequ. 2D 3M quadr. divis. per bis
3M , ergo aequ. θθ aa : 2r3 .
Leibniz Tent 153