— 394 —
      PROP. VI. Exsistentiae suae rationem aliquid habere in se ipso,
absonum est.
      Quicquid enim rationem exsistentiae alicuius rei in se continet, huius
causa est. Pone igitur aliquid esse, quod exsistentiae suae rationem haberet in
se ipso, tum sui ipsius causa esset. Quoniam vero causae notio natura sit prior
notione causati, et haec illa posterior: idem se ipso prius simulque posterius
esset, quod est absurdum.
Kant ND 394