— 10 §16 —
      § XVI. Si in repraesentatione A plura repraesententur
quam in B C D etc., sint tamen omnes confusae,
A erit reliquis
extensive clarior.
      Addenda fuit restrictio, ut distinguerentur hi claritatis
gradus a satis cognitis illis, qui per notarum distinctionem
descendunt ad cognitionis profunditatem et unam repraesentationem
altera intensive reddunt clariorem.
Baumgarten MPh 10