— 1 EP —
sapientissimis clarissimisque viris
sacrae facultatis theologiae parisiensis
decano et doctoribus
renatus des cartes s. d.

      Tam justa causa me impellit ad hoc scriptum vobis
offerendum, et tam justam etiam vos habituros esse
confido ad ejus deffensionem suscipiendam, postquam
instituti mei rationem intelligetis, ut nulla re melius
illud hic possim commendare, quam si quid in eo sequutus
sim paucis dicam.
      Semper existimavi duas quaestiones, de Deo et de
Anima, praecipuas esse ex iis quae Philosophiae potius
quam Theologiae ope sunt demonstrandae: nam quamvis
nobis fidelibus animam humanam cum corpore non
— 2 EP —
interire, Deumque existere, fide credere sufficiat, certe
infidelibus nulla religio, nec fere etiam ulla moralis
virtus, videtur posse persuaderi, nisi prius illis ista duo
ratione naturali probentur: cumque saepe in hac vita
majora vitiis quam virtutibus praemia proponantur,
pauci rectum utili praeferrent, si nec Deum timerent,
nec aliam vitam expectarent. Et quamvis omnino verum
sit, Dei existentiam credendam esse, quoniam in
sacris scripturis docetur, et vice versa credendas sacras
scripturas, quoniam habentur a Deo; quia nempe,
cum fides sit donum Dei, ille idem qui dat gratiam ad
reliqua credenda, potest etiam dare, ut ipsum existere
credamus; non tamen hoc infidelibus proponi potest,
quia circulum esse judicarent. Et quidem animadverti
non modo vos omnes aliosque Theologos affirmare
Dei existentiam naturali ratione posse probari, sed et
ex sacra Scriptura inferri, ejus cognitionem multis,
quae de rebus creatis habentur, esse faciliorem, atque
omnino esse tam facilem, ut qui illam non habent sint
culpandi.
Descartes Med 1-2 Ep