— 509 §64 —
64. Quamvis itaque quaelibet monas
creata totum universum repraesentet; multo tamen distinctius
repraesentat corpus, quod ipsi peculiari ratione adaptatum
est et cuius entelechia existit. Et sicuti hoc corpus exprimit totum
universum per connexionem omnis materiae in pleno, ita
etiam anima totum repraesentat universum, dum repraesentat
hoc corpus, quod ad ipsam spectat peculiari quadam ratione.
Leibniz Mon 509 §64