— 103 —

humanitatis originibus favebant, summo gaudio perfusi sunt te,
communi omnium calculo reipublicae literariae principem, de iis
libris iuxta secum sentire; et quia tuam de omnigenae eruditionis
operibus miram iudicandi solertiam inde adeo intelligunt, quod
quae in Gallia, Germania Italiaque in suis diariis actisque erudi‐
torum conficiendis complures literati viri per distinctas discipli‐
narum provincias collatis operis conferunt in commune, tu in tuis
Bibliothecis, relaxandi animi caussa a gravioribus eruditis curis,
unus praestes; certo expectabant, te, quod iudicium de opere no‐
stro in illa epistola praeclare tuleras, idem in tua Bibliotheca an‐
tiqua et hodierna esse confirmaturum. Semidoctorum autem ac
nequam hominum vulgus, qui nullo suo iudicio sed pudore prae‐
clarissimae famae tuae tuum immortale nomen verentur, falsas
suas de nostro systemate persuasiones miserrime solabantur, quod
eos libros festinanti oculo evolveras; at ubi postea mentem meam
seu levem seu falsam seu vanam deprehendisses, indubium fore
ut orbi eruditorum ostenderes id opus aut nihili aut certe admo‐
dum pauci faciendum. In his erant philologi, qui vel ipsam phi‐
lologiam ad memoriae ostentationem edocti, et auctoritatis tam
prave religiosi ut rationem abnegent omnem atque adeo sua se te
humanitate exuant potius quam ullum antiquorum dictum aut
falsum aut falsa traditione depravatum reprehendi patiantur. His
vero e regione adversi philosophi, qui aliquot veri methodique
regulis rati se iam factos omniscios, philologiae nedum ignari,
sed infensissimi hostes, studiis linguarum, poëtarum, historico‐
rum oratorumque damnatis universis, sub philosophorum nomine
scytes aut arabes barbarissimi humanitatem, qua ab antiquis tra‐
dita hisque studiis restituta fruimur, quantum in ipsis est, omnem
conantur extinguere. Inter hos medii legulei forique rabulae omnis
sive philologiae sive philosophiae sive adeo utriusque ignarissimi;
ex quibus primi varia quidem eruditione satis instructi, sed me‐
taphysicae plane rudes, quae, ni fallor, omnes eius operis partes,
ceu corporis membra spiritus, permeat, neque natura facti neque
geometria consuefacti sustinere longam rationum contentionem,
qua omnis ea lucubratio pertexta est; secundi metaphysicae sol‐
lertes fortasse ac geometricae methodi, sed omnis eruditionis
ignari quae iis libris veluti elementa suppeditat: postremi omnibus
his praesidiis exuti omnes superbe de se, abiecte de me sentien‐
tes, ubi fortasse epoti ac dormiturientes cum fastu libros nostros
inter manus accipiebant, et ubi fors eos ipsis evolveret, cum aut
Vico AutobAggNic 103