— 394 —
Experientiae conceptus communes dicuntur empirici,
et obiecta phaenomena, leges autem tam experientiae quam generatim
omnis cognitionis sensitivae vocantur leges phaenomenorum. Conceptus
itaque empirici per reductionem ad maiorem universalitatem non fiunt
intellectuales in sensu reali, et non excedunt speciem cognitionis sensitivae,
sed, quousque abstrahendo adscendant, sensitivi manent in indefinitum.
Kant Diss 394