— 368 —
      Per intuitum intelligo, non fluctuantem sensuum
fidem, vel male componentis imaginationis judicium
fallax; sed mentis purae et attentae tam facilem distinctumque
conceptum, ut de eo, quod intelligimus, nulla
prorsus dubitatio relinquatur; seu, quod idem est,
mentis purae et attentae non dubium conceptum, qui a
sola rationis luce nascitur, et ipsamet deductione certior
est, quia simplicior, quam tamen etiam ab homine
male fieri non posse supra notavimus. Ita unusquisque
animo potest intueri, se existere, se cogitare, triangulum
terminari tribus lineis tantum, globum unica
superficie, et similia, quae longe plura sunt quam plerique
animadvertunt, quoniam ad tam facilia mentem
convertere dedignantur.
Descartes Reg 368