— 356 —

V@

Per l’arrivo del viceré di Napoli Giulio Visconti

(1733)

Ecloga

Meliboeus et Damoeta.

      Quae mira, o Damotea! ut candet lumine caelum!
ut liquidae rident Tyrrheni litoris undae!
aestate ac media, qua arescunt gramina campis,
hosce novos flores ut gemmat roscida ripa
Sebethi, et colles hic vernans ambit amictus!
Sponte cavo fusa exundant de robore mella;
ubera lacte fluunt graviter distenta capellis!
      Desine mirari, Meliboee: ut nuper in urbem
caedendos agnos egi, per compita vidi
laetitia offusam; tum caussam sciscitor; aiunt
ipsius ad regimen modo pervenisse beatae
insignem virtute virum comemque gravemque,
de caelo semen qui divûm ducit ab alto,
heroum in morem divina insignia gestans,
serpens qui puerum vorat. Atque ibi forte sacerdos,
ultima cui aetatum perdocte est nota vetustas,
stemmatis has infit pictas exponere voces.
Tempore quo primo viguerunt laurea saecla,
quum terrae viderunt una hominesque deosque
versari, atque vicissim audire et reddere voces,
Graecia (proh infandum!) toetro infestata dracone;
Python dictus erat late exitiabile monstrum,
ex se quod natos foede truciterque voraret;
auxilio sancta imploravit numina Phoebi;
adfuit et miserae praesenti numine Phoebus,
Vico PoesNic 356