— 4nn —
Et ut praeteream ex Tua Gente Gratimulam, quae Apostolicae
Sedi
Bonifacium IX. non tam quod felicissima
peperit, quam quod sapientissima mater eduxit; et Stephanum,

XI. Seculo Tarentinorum, et Petrum Bonifacj
Pont. Max. amitinum, Rheginorum Archiepiscopum;
Marinus, D. Thomae Aquinatis auditor, Archiepiscopus
Capuanus, qui decem Pontificibus maximis in gravissimis
Ecclesiae rebus perpetuam navavit operam,

— 5nn —
suamque Ecclesiam adversus Fridericum Imp. quam fortissime
defendit: Matthaeus vero, Archiepiscopus Neapolitanus,
apud Carolum, et Robertum Andecavenses Reges
summis honoribus, et ad
Clementem V. aliosque Principes
Summos legationibus bene gestis, Regnum Neap.
ornavit, auxitque: M. Antonius, Ferdinando a cubiculo,
Friderico a consiliis, Ferdinando Catholico
Tarentum acriter ac diu obsessum ab Gallis propugnavit;
quo merito Roccae Aspidis beneficio donatus est:

Joh. Baptista Carolum V. Caes. in bellis Africano,
Gallico, Belgico perstrenue obsecutus, Roccae Comes
creari meritus est: Thomas, Roccae Princeps Italiae
quieti studens, in controversia, quae
Paullum V.
inter, et Venetam Remp. exarsit, diligentia, consilio,
auctoritate dignitatem Rom. Pontifici cum Veneti Senatus
gratia conservavit. Sed meritis in Remp. praetergreditur
ceteros
Franciscus, III. Roccae Princeps, qui in
Masanelliano Tumultu, qui Regnum Neap. universum
concusserat, Italiam exterruerat, Europamque ferme omnem
ad se converterat, obsequio in Regem, pietate in
Patriam spectatissimus, difficili agens temperamento, ut
ipsius nec virtus esset Principi formidolosa, nec obsequium
plebi suspectum, is in primis plebem ad sui Regis fidem revocavit:
quo in Hispaniensem Remp. beneficio a
Philippo
IV. Rege Aurei Velleris Torque insignitus est. Ascanj
autem Philomarini, S. R. E. Cardinalis Amplissimi, Neapolitanorum
Archiepiscopi, gentilis Tui tum in Sedem
Apostolicam, et Neapolitanam Ecclesiam, tum erga
Hispanos Reges, Populumque Neapolitanum tot tanta,

— 6nn —
ac tam praeclara sunt merita, ut eum nominasse,
sat sit ad aeternum Tuae Gentis decus. Hinc Tuae
nobilissimae Domus Majores non modo omnibus Neapolitanarum,
sed externarum quoque Rerum Scriptoribus
sane multis, ut Platinae, Ciacconio, Bzovio,
Ughellio, Nostradamo, Zuritae, Guatio, Gualdo, Syro
aliisque scribendi argumenta publice praebuere: quae
verae gloriae fidelis nota semper habita est, et habebitur.
His avitis Tuas pertexerem quoque laudes; nisi Tu, ut
illas lubens audis, quia putas alienas, ita non toleras
Tuas, quas Tua in summa fortuna summa animi moderatio
pulcherrimas, et amabilissimas facit. Tot igitur,
tantisque nominibus hic Liber jure Tibi inscriptus, ut
Te dignus quoque habeatur, Tua dignatio praestare potest.
Excipe eum igitur, qua benignitate soles auctorem;
et is praeclarum fuerit posteris monumentum summae
observantiae, qua Te prosequor.

Excell. Tuae
      Obsequentissimus, ac Devinctissimus Famulus
     

Joh. Baptista Vicus.

Vico Notae 4nn-5nn-6nn