— 12 —
      Omnem item potentiam duplicem esse concipi potest
altero videlicet horum modorum, definita scilicet et determinata,
et indefinita et indeterminata. Determinata adhuc
triplex: naturalis, nempe qualis est ignis ad calefaciendum
tantum, non ad oppositum; fatalis, qualis est divinae voluntatis
super omnia definientis; coactionis, qualis est sagittae
et lapidis potentis ferri sursum per impulsionem, et
haec quodammodo potentia non repugnantia est. Indefinita
vero et indeterminata adhuc duplex: voluntaria nempe, qua
non magis determinatus sum ad modo legendum, quam non
— 13 —
legendum; et casualis seu fortuita, qua ambulando ita sum
potens pede impingere, sicut et non impingere.
      Omnis item potentia aut est absoluta ab actu, unde potentes
ambulare dicuntur cum non ambulant; aut coniuncta
cum actu, unde potentes ambulare dicuntur cum ambulant.
In physicis quoque potentia circumeundi in astro
est coniuncta cum circuitionis actu perpetuo, potentia vero
eiusdem essendi in oriente interdum est coniuncta, ubi certum
orientis punctum definimus. Et haec de prima entis
divisione sufficienter adducta sunto etc.
Bruno Sum 12-13