— 394 —
      SCHOLION. Veritatis cognitionem rationis semper intuitu niti, communi
omnium mortalium sensu stabilitum est. Verum nos saepenumero ratione consequenter
determinante contenti sumus, cum de certitudine nobis tantum res
est; sed dari semper rationem antecedenter determinantem s., si mavis, geneticam
aut saltem identicam, e theoremate allegato et definitione iunctim spectatis
facile apparet, siquidem ratio consequenter determinans veritatem non efficit,
sed explanat. Sed pergamus ad rationes exsistentiam determinantes.
Kant ND 394