— 358 —
[V.]

      [14] De Analysi vero, ut fatendum, quod ad quae Geometriae aenigmata
doctissimi antiquorum Davi erant; ejus methodi ope nostri Oedipi
facti sunt: ita subsistendum in eo, an novissima Mechanicae inventa ei quicquam
sint accepto referenda. Nam nova invenire unius ingenii virtus est: ingenium
vero Geometria exercet. Ea enim ut equorum agitatores, acres
equos aliquantisper refrenant, quo fugam celeriorem effundant; ita cohibet
ingenia dum discitur, quo dum tractetur, peracuat: nam ingentem formarum
vim sibi subijcit, et mira mentis celeritate, tanquam scribendi elementa
percurrit; eaque legit, atque componit, quibus proposita dissolvat problemata.
Analysis autem, ut
Phoebi nondum patiens immanis in antro
Bacchatur vates, magnum si pectore possit
Excussisse Deum;

ita suas rationes subducit, an forte sibi dentur, quas quaerit aequationes.
Deinde Archimedem in Syracusarum obsidione miras belli machinas excogitasse
memoriae proditum est. Heic respondent, Archimedem eam nosse,
et invidia dissimulasse. Sed qui haec dicunt, nescio an id dicant, quo hoc
suum literarum reipublicae emissum donum, quod re ipsa magnum est, verbis
magis adornent. Certe a nostris inventa, quibus potissimis longe praestamus
antiquis, aeneum ignitae pilae tormentum, navis unis instructa velis,
horologium, et pensilia emisphaeria templorum jam diu ante omnem vulgatam
analysim prodiere. Et de horologio quidem nemo est, qui tanta ex fide
antiquorum susceperit patrocinium, quin eos a nostris longe ingenio victos
fateatur. Illae autem vel sexdecim remorum ordinibus constructae antiquorum
naves [48v] magnificentiam potius nauticae ostentabant: at nostrae solis
instructae velis vim ipsam tenent. Neque nihil diceret, qui novum Terrarum
Orbem antiquis, non tam nauticae urnae inopia, quam quod eorum naves
Oceani impotentes essent, incognitum fuisse judicaret. Idemque judicium
— 359 —
de ingenti illa Demetrii Poliorcetis Halepoli, aliisque bellicis antiquorum
machinis, quod de eorundem navibus fieri potest. Et Memphytica, aliaque
Antiquitatis miracula, magis eorum potentiae opera, quam artis, qua
Nobis quicquam praestarent, contendere audacter possis. At Emisphaeria
templorum pensilia antequam extruerentur, Architectura ipsa extrui posse
denegabat. Quot enim aerumnas Philippus Brunelleschius, qui Florentiae
omnium princeps in Templo Divae Mariae Florum dictae audax incoepit
perfecitque facinus a sui temporis architectis pertulit, contendentibus, nunquam
fieri posse, ut super quatuor pendentibus punctis tantillum, nedum
ingens aedificii moles in immensum pertinentis educeretur. Quid si qui
nova, ac mira post Analysim editam in Mechanica excogitarunt, eam plane
contempserint? Et qui una Analysi freti aliquod opus invenire conati sunt,
id iis haudquaquam successerit? Pater Perotus pro analyticis regulis navim
omni commensu construxit, sperans eam omnium agilissimam fore: in mare
deducta, in scopulum conversa est. An id eo fiat, quia ut Acroamata ad Mathesim
exacta non delectant, ita Machinae ad Analysim sint inutiles; nostrae
disquisionis non est. Sed illud ambigere licet, qui novissime Mechanicam
adauxerunt, ne non id ipsa geometriae vi, et sua ingeniorum felicitate magis,
quam ulla Analysis ope praestiterint. Quare ut ingenia ad Mechanicam
excolantur, cauto opus est, ne per species, quas dicunt, sed per formas in
Mathesi Adolescentes instituantur; et quando Analysis Ars divinandi quaedam
videtur, ad eam, tanquam ad Machinam confugiamus
Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
Inciderit.

Vico Diss 358-359