— 482 —
      *) Difficultatum omnium, quae sententiae nostrae officere possunt, gravissima
videtur, quae ab extrapositione determinationum unius eiusdemque substantiae
deprompta est. Etenim actio monadis, quae est in spatio BCD, est extra actionem,
quae est in spatio BDA; ergo videntur realiter a se invicem diversa atque extra
substantiam reperiunda. Verum relationes semper sunt et extra se invicem et
extra substantiam, quia entia illa, ad quae refertur substantia, sunt a substantia
et a se invicem realiter diversa, neque hoc pluralitatem substantialem arguit.

Kant MoPh 482