— 153 —
      11) Conatus centrifugus seu conatus excussorius circulationis
exprimi potest per PN sinum versum anguli
circulationis
1M ⊙ N (vel quod ob differentiam radiorum inassignabilem
eodem redit, per 1D 1T ), nam sinus versus aequatur
perpendiculari ex uno extremo arcus circuli puncto in tangentem
alterius ductae, qua conatum excussorium expressimus in
praecedenti (potest etiam exprimi conatus centrifugus per PV, differentiam
radii et secantis ejusdem anguli, cujus differentiae discrimen
a sinu verso est infinitesies infinities infinite
parvum
adeoque nullissimum respectu radii). Hinc porro cum
sinus versus sit. in duplicata ratione chordae seu arcus inassignabilis
sive velocitatis, sequitur conatus centrifugos mobilium
aequabili motu aequales circulos describentium esse
in duplicata ratione velocitatum, inaequales describentium
esse in ratione composita ex quadrata velocitatum
et reciproca radiorum.

Leibniz Tent 153