— 509 §63 —
63.
Atque in eo compositae cum simplicibus conveniunt. Quoniam
enim omnia plena sunt et per consequens omnis materia
connexa, et quemadmodum in pleno omnis motus effectum
quendam sortitur in corporibus distantibus pro ratione distantiae,
ita ut unumquodque corpus non modo afficiatur ab
iis, quae ipsum tangunt, et quodammodo percipiat, quod ipsis accidit,
verum etiam mediantibus ipsis adhuc percipiat ea, quae
prima tangunt, a quibus ipsum immediate tangitur; ideo inde
sequitur, hanc communicationem procedere ad quamlibet distantiam.
Et per consequens omne corpus ab omni eo afficitur,
quod in universo accidit, ita ut is, qui omnia perspicit, in
unoquoque legere possit, quod per totum accidit, imo etiam
quod iam factum, aut adhuc futurum, in praesenti observans,
quicquid tam secundum tempus, quam secundum spatium elongatur.
Σύμπνοια πάντα dicebat Hippocrates. Enimvero anima
in se ipsa legere nequit, nisi quod distincte in ipsa repraesentatur;
non omnes suas perceptiones una evolvere valet, quoniam
ad infinitum tendunt.
Leibniz Mon 509 §63